Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 3: Versus 22

Justitia autem,etc. Non qua ipse justus est essentialiter, sed qua induit impium: quando misericorditer de infideli facit fidelem. Idcirco autem Dei justitia dicitur quae magis proprie videtur dici misericordia, quia de promissione originem habet: et cum promissum Dei redditur, justitia Dei dicitur. Justitia enim est quia exsolutum est quod promissum est, et cum suscipit confugientes ad se justitia Dei dicitur quia non suscipere iniquitas est.
(* Traductions européennes)